monumenta.ch > Tertullianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 09, 4
Aiunt et apud quosdam gentiles Scytharum defunctum quemque a suis comedi . Longe excurro. Hodie istic Bellonae sacratos sanguis exceptus et suis datus signat . Item illi, qui munere in arena noxiorum iugulatorum sanguinem recentem avida siti comitiali morbo medentes hauserunt, ubi sunt? item illi, qui de arena ferinis obsoniis coenant, qui de apro, qui de cervo petunt? Aper ille, quem cruentavit, co Huctando detersit; cervus ille in gladiatoris sanguine se iactavit. Ipsorum ursorum alvei appetuntur cruditantes adhuc de visceribus humanis. Ructatur proinde ab homine caro pasta de homine. Haec qui editis, quantum abestis a conviviis Christianorum? Minus autem illi faciunt, qui libidine fera humanis membris inhiant, quia vivos vorant? minus humano sanguine ad spurcitiam consecrantur, quia futurum sanguinem lambunt ? non edunt infantes plane, sed magis puberes.